# Amoenitates academicae. Vol. 8 280

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, §. XI. QUALITATES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/280

Unico autem Insecto, Phalaenam Tortricem Ledianam m) puta, quantum adhuc constat, hospitium praebet. Unde ut insectis & pecoribus inserviret alimento, a natura non videtur destinata. Quid ideo aequius, quid convenientius, quid denique probabilius, quam exinde concludere, illam esse creatam, quae usui inserviret forsan longe potiori? Nonnullae jam dudum ejus virtutes a multis sunt laudatae, & majores quin in scenam producet, non est quod dubitemus, cui operam in illis eruendis collocare volupe fuerit. Ledi autem ignorantia fere omnes Medicinae antiquae Scriptores cepit, & quae de illo certi novimus, unice recentiori debemus aetati; & sunt sequentia.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
