# Amoenitates academicae. Vol. 8 283

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, USUS OECONOMICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/283

Suecis & aliis gentibus, quomodo inprimis Russi, Coria, Jucht vulgo appellata, odore illo singulari inficerent, ignotum eo usque fuit, donec illi, quos anceps Russorum Mars tempore CAROLI XII:mi captivos detinuerat, vinculis soluti, ad patrios redirent lares. Attamen ex asse non respondit ars illa, quam ibi acquisiverunt, fini intento, usque dum 1739 quidam accederent, quibus perspectum erat, Ledum cortice Betulae albae esse miscendum, cujus mixturae oleum eumdem coriis conciliavit odorem, quo gaudent russica.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
