Latin
USUS MEDICI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 285
Unproofread scanNot analysed yet
Quam Anginae medendi methodum observavimus Dn. D. Scopoli, Med. Hung. meliori de nota commendasse. Et in Angina inflammatoria infusum Plantae cuporiston esse apud incolas montium Carpathicorum, dudum docuit acutissimus Botanicus N. J. Jacquinus. V. In Cephalalgia ejus aqua destillata, externe adhibita, a nonnullis laudatur; quod puto non injustum esse, quum id quoque usu proprio compertum habeam. VI. Lepra morbus est duratione taediosissima cum exanthematibus conjunctus, quo cutis in squamulas, piscium instar, mutatur, ut aeger omnem humanam quasi deposuisse videatur speciem, &qui illum intueretur, in nova mutatas se cernere corpora formas lubens fateretur. Lepram vero ab animalculis vivis esse deducendam, alienum non videtur. Qui terram borealem incolunt Medici, ubi hic morbus frequens est, praesertim locis maritimis, &qui quid ultra communia Medicorum dogmata sapiunt, existimant Gordios, quos vocant spirales, caussam sistere hujus morbi. Illam igitur sententiam, nuper in aprico positam, ut veram amplectimur, quae vermes statuit, quum haec animalcula adeo tenaci contineantur vitae filo, ut omnem Medicorum operam in illo destruendo deludant. In hoc igitur nodo explicando multi Machaoniae artis Principes operam perdiderunt, &omnes ingenii nervos in excogitando remedio, curam hujus morbi omnibus numeris absolutam praestituro, frustra contenderunt. Ubi vero ad barbaras itur gentes, quas casus, necessitas &tempus optima saepe edocent, quibus etiam praestantissima fere medicamina in acceptis ferimus, rem acu tactam fuisse observarunt illi diligentes naturae Scrutatores, qui, jussu Imperatricis Russ.