Latin
§. XIV. CLAUSULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 287
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIV. CLAUSULA. Haec omnia, diligentem Medicum, qui ab uno eorum, quae nexu aliquo inter se continentur, ad alterum concludere non susque deque habet, in eam opinionem inducere possunt, anne Ledum in reliquis morbis contagiosis, epidemicis, exanthematicis, ut Morbillis, Variolis, &Dysenteria &c. nullum praestet effectum? In Dysenteria enim epidemica Scabiem intestinorum internam esse, dissectiones cadaverum hoc morbo defunctorum, satis superque commonstrarunt. Scabiem vero istam animalculis deberi vivis haud insulse multi interpretantur, praesertim quum ista animalcula oculis examinaverint armatis. Quorum existentiam evidenter quoque innuere videntur medicamina illis mortifera; e. g. Rhabarbarum, Nux vomica, Rad. Ipecacuanba, (quam ut specificum ac ferme infallibile remedium commendat D. G. Baglivus p), quibus morbo huic haud raro mederi amant Medici. Quorum medicaminum loco Ledum substitui posse, )Vid. G. Baglivi Prax. Med. p. 109. Tom. VIII. a priori videtur probabile, &eatenus ceteris anteferendum, quatenus non solum mitius est ceteris, quae nimis caute semper ordinari vix possunt, verum etiam amaritie sua bilem corrigere acriorem, &succum pancreaticum mitigare videtur acidiorem, quibus caussam morbi, saltem fluxum alvi, Riverius q) &alii r) adnumerare sunt adgressi. Plura de Ledi effectu in morbis exanthematicis, ubi animalcula Medici detexerunt viva, persequi, imperata non patitur brevitas; attamen omni probabilitatis specie non destituitur opinio, unde prius eam non rejiciamus oportet, quam falsitatis hypothesin arguerit experientia. q) L. Riverii Prax. med. p. 360. r) F. D. Sylvii Prax. med. app. p. 833. San CLXVIII. ELXVIII. OPIUM QUOD