Latin
AKEROENSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 29
Unproofread scanNot analysed yet
AKEROENSIS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposita CAROLO JOH. LUUT Sudermanno. Vpsaliae 1769. Decembr. 23. Oraedium Akerô situm est in territorio Oppunda Sudermanniae atque paroecia Bettna, &continetur insula, quae claris lacus Vngari cingitur undis. A Nycopia circiter tria cum dimidio ad occidentem abest milliaria. Insula ipsa in longitudinem patet tertiam circiter milliaris partem. A continenti, ubi ponte vectorio trajicitur, sunt fere ter centum &millia passuum, ad fretum vero Ralstadense non nisi teli jactum distat, adeo ut praedium hoc a natura ipsa quasi circumseptum, si fundos, qui huic subjacent, lacui vicinos exceperis, ab aliis accolis separatum sit.