# Amoenitates academicae. Vol. 8 29

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, AKEROENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/29

AKEROENSIS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposita CAROLO JOH. LUUT Sudermanno. Vpsaliae 1769. Decembr. 23. Oraedium Akerô situm est in territorio Oppunda Sudermanniae atque paroecia Bettna, & continetur insula, quae claris lacus Vngari cingitur undis. A Nycopia circiter tria cum dimidio ad occidentem abest milliaria. Insula ipsa in longitudinem patet tertiam circiter milliaris partem. A continenti, ubi ponte vectorio trajicitur, sunt fere ter centum & millia passuum, ad fretum vero Ralstadense non nisi teli jactum distat, adeo ut praedium hoc a natura ipsa quasi circumseptum, si fundos, qui huic subjacent, lacui vicinos exceperis, ab aliis accolis separatum sit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
