# Amoenitates academicae. Vol. 8 293

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, §. III. PRAEPARATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/293

Antequam capsulae maturuerint, id est antequam siccae & exsuccae evaserint, inciduntur seu lacerantur ab uno latere cultro, in hunc usum formato, quo succus exstillet lacteus, qui fervore aestatis siccatur ad consistentiam picis liquidae, & post unum vel alterum diem, scalpello abraditur Deinde pari modo ab altera parte idem laceratur capitulum, ut plus succi inde pariter exstillet in lacrymas. Culter huic destinatus usui quatuor aut quinque habet acies parallelas, quibus capitula Papaveris decussatim inciduntur. Opium autem eadem methodo ex Papavere in Europa quoque & apud nos extrahi posse plurimi, inque his ALLEN & caeteri, sunt experti. Praecipue vero legi merentur experimenta DILLENII, Botanici doctissimi, in Actis Naturae Curiosorum copiosius descripta, de Opio praeparando, parem cum exotico effectum producente. Opium modo jam dicto extractum & collectum, vasi imponitur ligneo, dein irroratum aqua & spathula agitatum lignea, ad consistentiam picis, formatur in madaliones, qui in planum expanduntur spirale, instar placentarum, foliisque Papaveris tecti ad Pharmacopoeas exportantur exoticas, atque in ipso etiam solo natali in foro veno ponuntur; quemadmodum pluribus KAEMPFERUS in Amoenitatibus Exoticis docuit. §. IV. PROPRIETAS. Ad proprietates Opii propius cognoscendas, ipsa primum Officinalia pharmaceutica sunt consideranda. Prostant in Pharmacopoliis, Papaveris Herba, Semina alba & nigra, Capitula, Oleum infusum OPLUM. fusum herbae, Oleum expressum ex seminibus, Syrupus vel Diacodium a). Dignum autem est quod a nobis hoc loco memoretur folia Papaveris fere in modum lactucae cum oleo & aceto, sine effectu singulari narcotico adhiberi posse; quin & semina ipsa in formam pultis cocta saepe infantibus propinare Germanos. Oleum expressum e seminibus ad duas uncias sumi potest absque metu narcotico. Verum quidem est, folia ipsa succum continere lacteum, qui, quod ad effectum, ad Opium quodammodo accedit; sed cum dilutior sit, pauperes illo sine ulla noxa in solo natali delectari solent; ceterum ex planta trita & expressa fit Meconium, teste

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
