# Amoenitates academicae. Vol. 8 294

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, SPIGELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/294

SPIGELIO. In Pharmacopoliis prostant etiam non solum Opium crudum, & correctum; cujus praeparatio describitur in Pharmacopoea Svecica p. 112. quodque apud nos raro, dosi ordinaria, datur ultra granum unicum vel duo: sed etiam Tinctura Opii cum aceto, quod Opio facile additur, cum Opii antidotum sit acetum, ut etiam Castoreum, Sal volatile urinosum, Tinctura alcalisata: praeter compositiones, quas opium ingreditur, ut Theriaca Andromachi, Diascordium, Orvietanum, Philonium; Elixir. Antihystericum, Elix. Paregoricum, Elix. Pectorale, Pilulae de Styrace, Pulvis Alexiterius, Pulv. Sedativus, alias ut taceam formulas bene multas, in quibus eminet Laudanum liquidum SYDENHAMII, cujus drachma quaevis continet Opii grana decem, Croci graa) Diacodium hoc modo conficitur: Rec. Ex Capitulis Papaveris Uncias Septem; Aquae fluviatilis bullientis Congium dimidium: maceratis per noctem, coque ad dimidium: colaturae fortiter expressae adde Sacchar. albiss. lib. duas. f. Syrupus. V. Pharm. Svec. p. 188. na quinque b). Dosis autem communiter est guttarum XII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
