# Amoenitates academicae. Vol. 8 295

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, SPIGELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/295

§. V. QUALITATES. Qualitates Opii hae sunt primariae: 1. Consistentia lactescens, gummi-resinosa; 2. Sapor amarus, acris; 3. Odor teter. Ex his sequentia eliciuntur judicia: Consistentia Lactescens. Omnes fere plantae lactescentes sunt inquinantes, seu adhaerescunt & quasi absorbentur a solidis, ut difficillime elui possint; unde vehementius agunt & constantiores sunt effectu, quam aliae omnes tinctoriae & infectoriae: e. g. in ordinibus naturalibus Lactescentes sunt Contortae XXX. Rhoeades XXVII. Campanaceae XXIX. Tricoccae XXXVIII. Semiflosculosae XLIX. β. quae omnes venenatae dicuntur; e quibus quidem semiflosculosae minimum habent veneni, sed non omnes tamen sunt insontes, ut ex Lactuca virosa patet. Opium itaque, species vera Rhoeadum, in his non infimum locum obtinet. Gummi-resinosa. Solvitur pars Opii per spiritum vini, ut resinosum; alia portio, & illa quidem major, per aquam, ut gummosum. Spirituosum in nervos magis agit, & minus toleratur in adfectionibus nervorum: Febribus phlogisticis, Phrenitide, Cephalalgia & Delirio. Aquosum veb) Formula haec est: Rec. Opii Uncias duas; Croci Unciam unam; Cinnamomi, Caryophyllorum ana Drachmam unam; fiat Pulvis, digerendus per aliquot dies in libra Vini Hispanici una & filtrandus. v. Pharm: Stockli. ro lenius est, sudorem vehementius expellit & corpus reddit agilius. Vide JONES Mystery of opium, qui haec omnia egregie explicat. Vinum vero tum resinosum, tum gummosum solvit. Sapor admodum amarus est, acri admixto; hinc, ut amarus, inquinans est, & ut acris penetrans, diutius linguae adhaeret & in solidas quoque partes agit. Odor.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
