Latin
SPIGELIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 296
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tetra sunt narcotica, nervorum actiones suffocantia, &spirantibus analepticis seu incitantibus opposita. Haec igitur omnia nervos ex parte sopiunt, unde actio animalis &omnes in corpore motus dependent. Vid. Clavis Medicinae p. 22. Et ex odore tetrorum omnium facile judicari potest, quod sint narcotica &vitae inimica, quae si dosi sumuntur justo majori, pupillam dilatant &iridem quasi paralyticam reddunt: unde Medici, quando in Pharmacis dosi dubiis propinandis a parciori ad largiorem dosin adscendere coguntur; semper subsistunt, nec ulterius progrediuntur, ubi pupillam dilatari vident &oculos quasi splendescere; quemadmodum de Opio, Mandragora, Belladonna, Spigelia &c. per observationes omnibus est notissimum. Nervi enim, qui ad oculum tendunt, maxime sunt sensiles, in illis praecipue actionibus, quas intueri possumus. Medici igitur haec observantes indicia, dosin minuunt, ne morbos efficiant paralyticos. Tetra quoque externe sunt repellentia: ubi enim natura animadvertit haec ingrata, atque adeo nervis seu medullari substantiae corporis inimica, se quasi retrahit minusque fortiter agit. Hinc adhibentur externe tantum adversus inflammationem aut pressionem, aut in loco quodam periculoso, nec extra summam necessitatem adplicanda.