# Amoenitates academicae. Vol. 8 3

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/3

Ab una ad alteram usque regionem vario utique modo plantae sponte transferri possunt, & ubicunque terrarum solum invenerint, suae conveniens indoli, ibi consident perque bene habitant atque morantur. Sic nempe I:o Variae sunt plantae, quae semina papposa habent, multa passuum millia, id quod novimus, per aërem volitantia. II:o Flumina longiori locorum tractu semina etiam advehere possunt; v. g. ab alpibus Lapponiae Umoam usque ac Luloam. III:o Oceanus, modo nondum cuiquam cognito, semina CASSIAE Fistulae, ANACARDII occidentalis, MIMOSAE scandentis, & COCOS nuciferae ad littora usque Norvegiae volvit, eaque, quod miraberis, adeo vegeta, ut terrae mandata germinent ac crescant. Vid. act. Nidros. IV:o Aves, quae seminibus vescuntur, eaque per unam alteramve diem in alvo retinent, his agros conspergunt, ad quae demum loca migraverint. V:o Agros, per frumenta ab alienis terris conquisita, peregrinis seminibus infici notissimum est. Sic enim CHRYSANTHEMUM segetum hoc primum seculo in Hallandiam ex Jutia introductum est, & nunc per hujus pariter ac Scaniae agros, per late sparsum. Eademque ratione MELAMPYRUM arvense e Germania in Scaniam invectum esse, dubio ferme caret. VI:O Hortis semina plantarum ab exteris saepe terris parantur, cum peregrinis commixta, quae apud nos dein floruere, adauctaque altas egerunt radices. e. g. CHENOPODIUM Vulvaria in Scania, ALOPECURUS paniceus in Smolandia, SISYM. BRIUM Irio autem passim.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
