Latin
INSECTORUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 306
Unproofread scanNot analysed yet
Unde certissimus collegi, illa etiam duo nova diversaque fore genera, quae Curiosis naturae hactenus detexit nemo. Scilicet inclytissimo Lond. Angl. Medico, D. D. FOTHERGILL, qui naturae pervestigationem in summis habet deliciis, &maximam insectorum copiam praecipue ex America septemtrionali &Guinea allatam, possidet, ad Nob. Dn. Praesidem excellentissimas suas collectiones, haud ita pridem, mittere placuit. Inter alia rariora haec duo inprimis mihi visa sunt adeo singularia, ut me Curiosis naturae &Scrutatoribus maximam crederem conciliaturum delectationem, si nova haecce genera perspicue describerem, ne oblivioni dentur, atque adeo diu fortassis posthac lateant.