# Amoenitates academicae. Vol. 8 306

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, INSECTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/306

Unde certissimus collegi, illa etiam duo nova diversaque fore genera, quae Curiosis naturae hactenus detexit nemo. Scilicet inclytissimo Lond. Angl. Medico, D. D. FOTHERGILL, qui naturae pervestigationem in summis habet deliciis, & maximam insectorum copiam praecipue ex America septemtrionali & Guinea allatam, possidet, ad Nob. Dn. Praesidem excellentissimas suas collectiones, haud ita pridem, mittere placuit. Inter alia rariora haec duo inprimis mihi visa sunt adeo singularia, ut me Curiosis naturae & Scrutatoribus maximam crederem conciliaturum delectationem, si nova haecce genera perspicue describerem, ne oblivioni dentur, atque adeo diu fortassis posthac lateant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
