# Amoenitates academicae. Vol. 8 307

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DIOPSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/307

II. Thorace spinoso multum differt a Muscis ceterisque Dipteris, & ad Formicarum genus propius accedit. III. Pedibus longis, abdomine clavato & macula fusca in apice alarum refert Ichnevmones; ejusdem tamen non est generis. IV. Duobus in capite cornibus optime distinguitur non a Dipteris solum, sed ab omnibus etiam insectis huc usque mihi cognitis. Haec cornua sunt fixa, inarticulata, capite multo longiora, filiformia sive cylindrica, patula & immobilia, ideoque pro antennis non reputanda. In apice singulorum, quod notatu dignissimum est, conspicitur oculus extrorsum nonnihil flexus, terminalis, adeoque multum a capite distans. Primo quidem obtutu nullum observatur antennarum vestigium; sed accuratiori adhibita attentione, juxta oculum pilus reperitur subtilis, e papilla minima prodiens, quiverum est antennae rudimentum. PAUSSUS. uncinata, Antennis clavatis, biarticulatis, clava solida, PAUSSUS microcephalus. nigrum. CORPUS magnitudine Dermestis lardarii, CAPUT minutissimum. Antennae cum capite, thorace majores, articulis duobus; inferiore angustiore, minore; exteriore clavato, uncinato, solido, majore. THORAX angustus, depressus, antice margine transverso, elevato. ELYTRA picea, laevia, minus dura, abdomine paullo longiora, inflexa, tenuia. ABDOMEN postice fere truncatum. PEDES, uti totum corpus, nigri. Obs. I.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
