Latin
DIOPSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 308
Unproofread scanNot analysed yet
Antennis facile distinguitur a ceteris Coleopteris: cortum enim est, characterem generis verissimum in hoc ordine sumendum esse a structura antennarum, quippe quae sunt vel clavatae, vel filiformes, vel etiam setaceae. Hoc Coleopteron antennas habet capitatas, &adeo singulares, ut nulla omnino sit illarum similitudo cum antennis reliquorum hujus ordinis insectorum. Praeterquam enim, quod hujus antennae ex duobus solum constent articulis, caulino nempe &capitato; harum etiam capitula, quae maxima sunt &solida, tam mire formantur, ut in medio reflexa, minime licet acuminata, hamum exacte referant II. Praeterea, si corpus respexeris, invenies abdomen postice quasi truncatum, ut in quibusdam Scara*) Ab antennis sumendus est genuinus character generis; ad Dytiscos enim antennis perfoliatis, quod attinet, v. gr. piceum, caraboidem, scarabaeoidem, fuscipedem, &luridum, qui antennas habent clavatas, &interim relati sunt ad Dytiscos antennis setaceis, licet instructi sint pedibus natatoriis, in aquis degant, &speciem prae se ferant Dytiscorum: re tamen accuratius pensitata, proprium constituant oporret genus, quod quidam Hydrophilum appellarunt, ego vero HYDROUM mallem nuncupatum. Scarabaeis, aliisque Coleopteris; singulare tamen est, quod hujus elytra sint abdomine longiora, truncata, &aliquantum ad apicem inflexa. III. Thoracem habet corpore angustiorem, &carina transversa a reliquis Coleopteris multum differt.