Latin
GLANDULOSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 329
Unproofread scanNot analysed yet
Hypericum tomentosum in Dysenteria magnopere laudat Rajus, nostro etiam perforato egregiam vim in eodem morbo tribuit Boerhaave. Serpiginem succo Hyperici bacciferi pellunt SuriAn non illi nostro eadem competat namenses n). vis, inquirant Curiosi. Valet enim plerumque in regno vegetabili canon; quae genere conveniunt, virtutibus etiam conveniunt. Rustici nostrates floribus hujus Spiritum frumenti suum tingunt, quem dein lubenter hauriunt, cum ob colorem ejus, laete purpureum, tum ob usum, quem ex illo sibi promittunt, polychrestum, optimum. §. VIII. E veteribus Materiae medicae Scriptoribus habemus primarium Dioscoridem Anazarbensem. Sed plerumque nullas adfert plantarum suarum descriptiones, &si quae adsunt, tam obscurae &imperfectae sunt, ut neutiquam determinare possimus, quaenam revera fuerint plantae, quas hoc vel illo nomine indicare voluit. Misit quidem gloriosissimae memoriae Gallorum Rex, Ludovicus XIV. Tournefortium in Orientem, ut, inter alia negotia, in Graecia &ejus viciniis investigaret, si fieri posset, quaenam genuinae fuerint plantae, ad Materiam medicam pertinentes, a Dioscoride allatae. Crediderunt enim tunc temporis fere omnes, quod in scriptis Veterum plenam utique haberemus Materiam medicam, modo eorum cognosceremus herbas. Profectus n) Vid. Diss. D:ni Cand. Alm sub Praesidio Dini Praesidis a. p. ventilatam de plantis Surinamens. p. 13. [supra p. 261.) fectus quidem est Tournefortius, sed parvo certe hunc in finem fructu, ut cuique in Historia literaria Materiae medicae aliquantulum versato, notum est. Quum vero de nostro Hyperico e verbis Dioscoridis pateat, quod eadem sit planta, quam suo jam tempore eodem nomine insignivit, ipsa illius verba, a Matthiolo in linguam latinam translata, proferre necessarium duxi.