Latin
GLANDULOSIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 331
Unproofread scanNot analysed yet
In arte tinctoria, teste Rev. D. D. Prof. &Soc. Ord. Vas. Kalm o), gemmae cum stipitibus lanam pulchro tingunt colore luteo. Succus vero antherarum ruber, quod proxime conveniat cum Gummi Lacca, &in Baphiis aemuletur Sanguinem Draconis &Gummi Laccam, aperte affirmat Celeb. Prof. &Equ. Ord. Vasaei Gadd p). Ex animantibus domesticis pecora, boves, caprae, oves, hanc plantam edunt, tarandi vero respuunt. Belluae autem, ut equi &sues, intactam hanc relinquunt, forsitan in medicinam illis, in Oeconomia Naturae, destinatam. Inter Insecta, quae nostro vescuntur Hyperico, haud raro ad radices ejus reperi larvas Cocci polonici in sat magna copia. Similes etiam in radice Nardi strictae vidi, quod, quum antea a nemine observatum audiverimus, in lucem proferre placuit. Sed num ejusdem sint speciei, determinare non audeo, quum metamorphosin harum observare numquam mihi data fuerit occasio. Inquirant o) Vid. Act. Reg. Acad. Sc. Holm. Vol. VI. p. 250. p) Vid. ead. Act. Vol. XXIII. p. 119. Tom. VIII. rant ulterius in hanc rem acutiores, fortassis laboris impensi neminem pigebit.