Latin
ARISTATAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 57
Unproofread scanNot analysed yet
Aristatae Cristataeque antherae omnes inclusae sunt, nec laciniis corollae longiores; sed non omnes inclusae sunt Aristatae Cristataeve. Exsertae in floribus nutantibus saepius occurrunt. Folia plura verticillata ad aena referuntur, cum sapius varient a 4 ad 5. s. 6. Numerus posterior indicat Spec. plant. &Mantissam G. D. Praesidis, prior vero figuram. §. IV. ERICA vulgaris. Perspicuam quidem omnium harum specierum descriptionem subministrare voluissem, sed ne invitis meis facultatibus, in molem excresceret opusculum, de nostra Erica vulgari nonnihil adduxisse sufficiat; adjecta tamen Tabula, quae cujusque speciei figuram exhibeat. (Tab. I. )ERICA VULGARIS habet Antheras aristatas, inclusas, Folia opposita, Stigma exsertum, Corollam campanulatam, longitudine calycis, Flores secundos. Praeter hanc nullam novimus, quae folia habeat opposita, excepta Erica tenuifolia Africes. Nostra Erica vulgaris Antheris aristatis ab Erica tenuifolia qua divisionem praecipuam satis distincta est, per Folia sagittata vero ad ab omnibus. LOCUS: ante omnes plantas indigenas est nobis frequentissima, maxime in locis sterilibus, ubi praeter Pinum sylvestrem &Lichenem Islandicum, nihil fere aliud crescit. Totos fere occupat campos arenosos ad spatium totius milliaris, ut in Smolandia, Fennonia &Scania septentrionali a), sed sine hac planta campi glareosi &sabulosi nudi forent &deformes. Nam in Scania, praecipue in Territorio Gyinge b), ubi ericeta sua incendunt rustici, ut panovi surculi &ramuli Ericae denuo exsurgant, stum inde, sed miserum, pecudes obtinent. Mirum quoque est, quod in Oelandia Gottlandiaque australioribus, &Visingsô vix inveniatur c), vel saltem admodum rara sit; cujus rei rationem expiscari &scire operae foret pretium.