Latin
ARISTATAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 61
Unproofread scanNot analysed yet
Capris &Ovibus alicubi substernitur, ad munditiem servandam. Ex Ericetis apes plurimum colligunt mellis, unde alvearia levia sunt atque inania, antequam Erica autumni tempore floret, quae postea gravia sunt &melle distenta x), quamvis mel ex Erica in nostris regionibus fulvum evadat, at ubi rarior Erica, albescat y), sed melius omnino, quam quod ex Polygono Fagopyro in Scaniae campis colligitur. Sterquilinium nonnulli injecta Erica augere student; sed fertilitatem herbae succulentae augent, sicciores non item. Erica animalibus variis sylvaticis alimento est: Lepores timidi Erica tum vescuntur tum absconduntur. Aves permultae partim ramulos, partim flores, &semina Ericae carpunt, ut Tetrao Urogallus u) Plot. Staff. 379. v) It. Wgoth. 183. x) It. Oel. gallus, Tetrao Lagopus, ut Insecta taceam, qualia sunt Papilio Maturna, Phalaena Quercus, &c. In Insula Körn Bahusiae, Erica 16 oris argenteis quotannis ad singulos focos emitur, ex locis vicinis colligenda z), ubi tegit terram, gramina pellit &emaciat solum a). In Ericetis nix verno tempore maturius liquescit, ut pecudes, ceteris deficientibus, extremos ejus stolones decerpant b). Post exustam Ericam, Agrostis arundinacea crescit per aliquot annos, donec Erica succreverit. Teneram sic oves non veterem Ericam edunt c). Ericeta vastissima, multum in Smolandia apibus sustinendis prosunt d). Erica Graecis &Romanis. Liung Suecis. Heide Germanis. Heath Anglis. Bruyere Gallis. Kalm. Diss. Acad. de Erica Aboae 1754. 4: to Oeconomica tractat. 2) It. W. goth. 183. a) It. Scan. 24. b) It. Scan. CLVI.