# Amoenitates academicae. Vol. 8 64

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DULCAMARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/64

Multa tamen latent in iis, quae ad Encephalum pertinent, (Cerebrum, loquor, Cerebellum, Medullam oblongatam, Spinalem & Nervos), quorum structura subtilissima aciem oculorum quantumvis armatorum longissime fugit, & quorum agendi modum, praecipue in diversis modificationibus Cerebri, & Cerebelli, non nisi confuse rimamur, persuasissimi camen, Deum & Naturam nihil facere frustra. Species morborum ad II. Pathologiae defectus. tempus Illustr. Sauvagesii neglectae fuerunt, Viresque medicamentorum ad Genera tantum relatae, cum tamen usum medicamentorum praecipue in morbis chronicis praecedere debeat cognitio caussae, cui sunt opponenda. Adeoque, antequam Species morborum, hoc est, caussas habeamus perspectas, omnis e re medica exulat certitudo physica. III. Materiae medicae neglectus. Cum cognitio historica semper praecedere debeat, omnisque compositio & Theoria Medica inutilis sit & vana, si simplicia probe distinguere non valeamus, mirari convenit, hanc Medicinae partem usque eo esse neglectam, ut in Pharmacopoliis permulta reperiantur simplicia, quae cui plantae debeantur, nondum constat, licet diu multumque in usu fuerint. Sed quod plus est, parum solliciti fuimus in qualitatibus eorum inquirendis, ut inde vires eorum eruantur & conferantur cum speciebus ex caussa. Hujus incuriae caussa ea esse videtur, quod Medici semper fere Botanicen ceteris scientiae partibus posthabuerint, verumque filum Ariadnaeum in rimandis viribus medicamentorum, affinitatem loquor vegetabilium, ne somniarint quidem. E. g.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
