# Amoenitates academicae. Vol. 8 68

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DULCAMARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/68

Scimus, Hispanos & qui Barbariam incolunt, vesci fructu Lycopersici s. pomis amoris, Melongenae s. Solani insam, sed vix quidem nisi asso aut cocto. Ut vero illa, quae in hortis apud nos hospitantur, ideo cruda ingerantur, non sum auctor; inde autem nihil ad vires concluditur. Licet Caricae ab omni veneni suspicione longissime absint, arbor sicus tamen est virosa. Sol. tuberosi Tubera Peruvianis, etjam nostratibus, sunt esculenta. Lubens fateor, si corticem exceperis, hisce minus inesse virosi, quamvis herba virosissima. Quod vero haec tubera naturae non sint amicissima, testatur, indocta gula famulorum, qui haec negligunt, nisi fame coacti. Sues, quibus sensum olfactus fortissimum dedit natura. haec respuunt. Peruviani, apud quos sponte proveniunt, neque ut naturae convenientissima ejus tubera extollunt. Quin vero fames cum laboriosa vita ex his ferculum parare valeat, quod palmam permultis aliis frumenti succedaneis facile praeripiat. nullus dubito, inferiora tamen judico haec tubera radicibus Helianthi tuberosi. VI. QUALITATES plantae, qua saporem & odorem, jam consido andae erunt. Stipites Dulcamarae, quibus utimur, rejectis radice, foliis, floribus baccisque, gustu gaudent dulci & amaro mixto, palato ingrato.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
