# Amoenitates academicae. Vol. 8 69

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DULCAMARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/69

Liquiritiae radix multum habet dulcis parumque amari. Vix cocta dat Decoctum dulce, quod ex diuturniori coctione amarescit & dulcedinem amittit. Radix Polypodii dulcis quidem est saporis, sed plus habet amari, quam praecedens, ita tamen, ut praevaleat dulce, quapropter citius coquenda, ne amarum extrahatur & dulce exuatur. De Dulcamara idem merito dici potest. Stipites quidem qualitate virosa foliis multo sunt inferiores, praesentiam tamen ejus etjam in his manifestat pulvis & decoctum. Vires plantarum ex qualitatibus colliguntur. Sapor hujus dulci & amaro mixtus, est naturae inimicus & nauseam saepe creat, quare etjam Dulcamaram frutices anorexiae vocant Westrogothi; sed odorem ejus virosum inprimis fastidit natura. Hircosa, Nidorosa, Tetra & Virosa, id commune habent, ut suffocent nervos, qui ex sede vitae machinae animalis exeunt. Haec omnia ad portam repudiat natura, ubi gustus & olfactus, ut publicani, prohibitorum invectioni refistunt. Si vero vi intruduntur, omnes vires vitae conspirent, necesse est, ad ea expellenda vel per alvum, vomitum vel per diuresin, ne quid detrimenti exinde capiat respublica vitalis. Haec, si corrosiva exceperis, praecipua fuere venena, quae, ut noxia, in exilium ejecerunt veteres. Medici nostri seculi, e contrario, ea jure meritoque in usum revocarunt, non eo nomine, ut caussam morbi tollerent, ut potius his ejectis, omnibus, quae corpori insunt, sordibus, portae simul pateant. Usus largior Dulcamarae initio & antequam stomachus ei assueverit, vomitum aut nauseam saltem concitat: parcior vero, in lecto procumbente sudorem, sed eorum, qui lectum reliquerunt, urinam pellit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
