Latin
DULCAMARA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8 70
Unproofread scanNot analysed yet
Stipites colligendi sunt vel primo vere, vel ifine autumni, foliis dum destituti odore &sapore excellunt. In pulverem vix rediguntur, nec electuaria intrant. Si vero stipitum siccatorum &concisorum pugillo s. drachm. 2. s. 4. affunditur libra una aquae bullientis, quae post quietem semihorae levissime ebullivit per octavam horae partem, vires optime eliciuntur. Ex hoc decocto modice frigefacto, sumantur mane, quantum continere possint, duo vasa, quae Decocto Theae sumendo inserviunt, totidemque vesperi hauriantur. Initio Decoctum paululo lactis est temperandum. Post tres quatuorve dies stomachus Decoctum fortius vel sine lacte admittit, sine nausea aliove malo. Neque post longiorem usum quemquam paralysi linguae esse adfectum, ut narrat Dinus Gouan, umquam vidimus. Cachectici &Cacochymosi, quibus sanguis est impurus, vere ineunte, decoctis plerumque utuntur mundificantibus ex Rad. Chinae, Sarsapar. Lign. Guaj. Sassafras aliisque exoticis. Haec vero omnia, &mixta &per se, huic fini obtinendo Dulcamarae decocto esse inferiora, certum statumque apud nos est, quod etjam jam dudum testatus est immort. Boerhaavus. In tota Mat. Medica nihil est, quod huic comparari possit, ne dicam, praeferri in ejiciendis per diuresin vel aliter e sanguine acescentibus, putrescentibus, muriaticis, ceterisque, h. e. in morbis Arthriticis, Scorbuticis, Ictericis, Hydropicis, Rheumaticis, quin etjam Syphiliticis. Natura, in hoc expellendo occupata, relaxare stricturas necessum habet. Hinc patet etjam nostrae utilitas in obstructionibus levandis, in suppressis lochiis menstruisque. Quid? quod, in morbis Phlogisticis Pleuritide &Peripneumonia. §. VII. Neque nobis refragatur experientia.