# Amoenitates academicae. Vol. 8 71

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DULCAMARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/71

Dolores Ischiadicos, Rheumaticos & Osteocopos, quorum causa proxima est acre in tela cellulosa & periosteo haerensa, & quibus saepissime affecti sunt rustici, salso & duro victu utentes, certe ex hujus usu remittere novimus. In Podagra hoc non sumus experti, nonnullis affirmantibus Podagram inde mobilem fieri & vagam. Icterum hoc infuso curari testantur Tragus, Vierius aliique. Assessor J. Rothman, celebris ille, dum vixit, Territorii Vexioniensis Medicus, ingenue professus est, se nihil expertum, icterico sanando aptius certiusque, quam Decoctum Dulcamarae. Scorbuto mederi confirmant experimenta Gen. Dom. Praesidis capta in nosocomio nav. Holmensi, nec non Historia Reg. Acad. Scient. Parisinae, anni 1761. ubi pag. 54 seqq. memorabilis casus occurrit, quem strictim adjungere lubet. Virgo 22 annorum sensim marcescere incoepit cum lassitudine, vago articulationum dolore, tussi, dolere faucium & amphimerina. His superveniunt non ita multo post Carcinoma utriusque labii foetidum, Stomacace cum Casu dentium, ulcera faucium & oris, maculae Scorbuticae per totum corpus sparsae, dolor osteocopus, exostoses in crista tibiae & brachio dolentes non colorati. &c. Haec oppugnata sunt Syrupis acidis, spiritu Cochleariae, unguento mercuriali &c. Ulcera variis tractabantur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
