# Amoenitates academicae. Vol. 8 72

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, DULCAMARA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/72

Tamen dolor die nocteque premebat, ni sopiretur narcoticis. Tandem his omnibus fru stra tentatis, usum decocti Dulc. suasit III. Sauvages, qui se hoc a Generos. Domino Praeside didicisse retulit, tanquam summum in Scorbuto specificum. Dulcamaram igitur adhibere coepit 9. Julii an1759. Initio ex hujus usu exacerbabantur symptomata cum Amblyopia. Sed ad haec non despondit animum Medicus, cui salutem commiserat aegra. Sub initio Augusti vero symptomata minuebantur. ulcera laudabili pure manabant, maculae evanuerunt, appetitus rediit, ulcera & gingivae consolidabantur & exostosium ne vestigium quidem supererat fine Septembris ejusdem anni. Obs. Decoctum paratum erat ex recentibus stipitibus, & quarta quavis hora propinatum eadem fere ac antea monuimus, dosi. Lochia & Menstrua suppressa hujus usu redeunt. Complures nominare possemus, quae ex lochiis retentis febre, delirio, quin maculis correptae, per hoc Decoctum revocatae sunt quasi ex faucibus orci, etsi Diarrhoea initio supervenit. Contusionibus & sugillationibus medetur nostra. Testatur hoc Infusum Traumat. Fulleri, ex cujus usu ipse Fullerus aliique viderunt grumos resoluti cruoris in matula. Westrogothi hoc utuntur in Pleuritide & Peripneumonia saepe cum successu, licet non semper. Scabiem hac pellunt Uplandi, unde etjam ob vim peculiarem in hoc malo ab iis vocatur Quesved, quasi lignum Scabiei. Caussam Scabiei esse Acaros extra omnem dubitationis aleam posuerunt Microscopia. Acaros vero ab hoc infuso occidi tantum abest, ut credamus, ut potius ex hac sanguinem impurum, quem amant animalcula, ablui putemus & corrigi. Acari enim in sanguine impuro laetius propagantur & vigent, quemadmodum pediculi in capite impuro & manante. Syphilis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
