# Amoenitates academicae. Vol. 8 76

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8, PANDORA ET FLORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-8/76

Archiatri & Collegii Medici Praesidis, ABRAHAMI BAECK, in Territorio Sotholm Sudermanniae atquae Paroecia Vesterhaninge prope templum sito, a maris sinubus dimidio, ab urbe vero Holmia secundo cum dimidio milliari distante, summam percepi voluptatem, plantas heic circumcirca sponte nascentes, ut & harum incolas, insecta loquor, annotare. In haec, prae caeteris animalibus, inquirenda & cognoscenda meam qualemcunque inprimis contuli operam, his praecipue ductus rationibus: 1:0 Admiranda ipsorum structura, forma, venustate & oeconomia singulari. 2:0 Utilitate & noxa, quae ex his hominibus adfluit, & 320 Ut de his male sentientes, meliora docere & ad bonam frugem ducere, melius valerem. Et praeterea Insecta & Plantae tam arcto inter se connectuntur vinculo, ut cum utilitate separatim tractari minime queant; insecta enim magnam ad partem ex plantis nutriuntur, & plantae ad certum numerum ex insectis saepius rediguntur, adeo ut utilitatem ex plantis capturum, modum eas ab insectis propriis defendendi nosse saepe oporteat, & haec nutrire qui voluerit, ex plantis propriis nutrimentum illorum, scire necessum habeat. Ne de fine illo maximo, in quem haec duo creata voluerit Summus rerum Opifex, nempe ut Naturalia in justo inter se aequilibrio cohibeant, quidquam dicam. Ambo demum metamorphosin plerumque subeunt, ut, quemadmodum ex herba fit fructificatio, ita etiam ex larva insectum declaratum. Quae PANDORA ET FLORA RYBYENSIS. 77 Quae ex his, Insectis scilicet & Plantis, praeterito tempore observavi, ante oculos jam qualiacunque L. B. habes, ex quibus thesauros hujus regionis ipse aestimes. NOMINA Systematis Naturae editionis XII: mae secutus sum; Svecica qui vult: Faunam & Floram Svecicam evolvat. DESCRIPTIONES, ne actum agerem, & ut brevis essem, omisi; nonnullas tamen, re postulante, cum nota infra adjunxi, ubi etiam alia quae memorare operae pretium duxi, collocavi. FREQUENTIAM litera initiali indicavi, significante f frequens, p passim & r rarius.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 8. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
