# Amoenitates academicae. Vol. 9 10

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/10

Quamprimum enim mulier concepit, debet evacuatio menstrualis supprimi, unde sanguis quovis mense continuo magis magisque augetur, qui tanto magis primis mensibus minatur haemorrhagiam, cum tenellus adhuc fetus tantam quantitatem humorum in sui nutritionem vertere nequeat. Congestionem vero sanguinis ad hoc viscus majorem fieri, arguunt & titillatio a semine masculo injecto irritante, & irritatio ovuli continuo augmento uterum per gradus distendente. Praeter haec considerandum venit, quod placenta quidem utero adhaeret, sed non tam arctis vinculis, quin possit aliquo in loco ex quadam caussa superveniente dirimi. Cum vero placenta utero adhaereat vasis, quae inosculantur vasis uteri, sequitur, vasa, quae, quamdiu uterus contentis est distentus, sese non possunt contrahere, eo in loco, ubi placenta soluta est, continuos fundere rivos sanguinis, donec ne gutta superstes sit, nisi praesens adhibeatur auxilium. Haemorrhagiae uterinae variae occasionales causae ansam praebere possunt, quae, praeter externam violentiam, ut ictus super abdomen receptos, casus ab alto, pondera gestata, vestes arctius abdomini adstrictas, &c. ad ea referri possunt, quae sanguinem in majorem motum excitando cogunt uterum ad se contrahendum & fetum ejiciendum, vel alioquin placentam ab utero solvunt. Huc adnumerari possunt animi pathemata vehementiora, pellentia, stimulantiaque pharmaca, vomitoria & purgantia vehementia, motus vehemens, equitationes, saltationes, calor aestuans, vomitus, tussis, sternutationes vehementes, venus exercita, venaesectiones in pede &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
