# Amoenitates academicae. Vol. 9 106

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, AMBROSIACA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/106

AMBROSIACA QUAE PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO PRO GRADU DOCTORIS proposuit JACOBUS HIDEEN Ostrobotniensis. Upsaliae 1759. Jun. 20. Drincipium odoriferum, quod Spiritum rectorem appellat BOERHAAVE, volatile, subtile ac tenue est, omnem effugiens, etiam acutissimum visum tactumque, solum afficiens olfactum. Mira certe, immo abscondita est olidi natura; solvitur menstruo tam spirituoso, quam aquoso; oleum enim aethereum vel in alcohole digestum & leni destillatum calore, vel aqua conquassatum, suam amittit fragrantiam: iners vero est, quod ultimo remanet olei corpus; vid. BOERH. Elem. Chem. T. II. p. 30. Tanta ejus est levitas, ut corpora odore suo privata, vix quidquam de pondere perdidisse visa fuerint. Effectus in corpore humano, ipsi odores producunt vere eximios, & saepe stupendos. Quae gratum spirant, amoenitate sua delicias nobis offerunt; haec nervis sunt amicissima, quibus resolutis pulchre medentur, hos torpidos excitant, & vires deficientes refocillant, sic in Languore, Lipothymia ac Paralysi prosunt. Asserti veritas, Melissam, Marum verum, & sexcenta alia consideranti, manifesto patebit. Hinc odores a PLATONICIS inter spirituum alimenta eleganter repositi sunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
