# Amoenitates academicae. Vol. 9 108

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, AMBROSIACA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/108

WALLERII Mineralog. de Ambra. Pretiosum hocce concretum a fraudulentis adulterari solet, qui eidem varia admiscent heterogenea, ut Mastichen ac Ladanum. Immo quidam spuriam componere didicerunt ex Cera, Benzoë, Succino, Moscho aliisve. Hae fraudes deteguntur explorata QUALITATE, Ambra enim genuina insipida est: Odor ejus gratissimus, cui nihil facile reperies suaveolentius, quem praecipue spargit comminuta, igni admota ac soluta: ACU IGNITA, cui, si in ambrae genuinae frustulum intrudatur, nihil resinosi adhaerebit, circa acum vero exsudat materia quasi oleosa, coloris flavi, & suavis ac specificus ejus percipitur odor. Non est melior, inquit KAEMPFERUS, bonitatis & constantior nota, quam si candenti laminae ejus aliquot granula imponantur: nam si vera fuerit, nihil fere remanet, & adulterium proditur suffitu. Ex adverso spuria, si comburatur, semper relinquit carbones aut materiam quandam terrestrem. Magna copia colligitur in mari Indico circa insulas Moluccanas & alibi, ubi Oceano innatat, est interdum reperta ad oras maritimas Septentrionales, scil. Angliae ac Norvegiae. §. III.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
