# Amoenitates academicae. Vol. 9 109

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, AMBROSIACA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/109

Rerum physicarum solertissimi scrutatores in hujus naturam inquisiverunt, quo detegerent cuinam naturae regno natales suos deberet: eadem tamen ac Corallia subiit fata; ex uno in alterum proscripserunt, & tandem omni eidem denegata in singulis naturae regnis civitate, vel maris esse spumam, vel meteoron, vel nescio quid de coelo delapsum finxerunt. Fuerunt & sunt, qui Ambram pro foetura regni animalis habuerunt habentque. Frustula ejus ex balaenarum intestinis exemta fuisse, & fel Ceti diu asservatum Ambram tandem spirasse narratur. Qui vero fidem magis merentur DUDLEY ac BOYLSTON ex America, asserunt eam in peculiari cystide prope genitalia Ceti, praesertim maris, qui ad provectiorem evectus est aetatem, reperiri, & hoc animal Ambram producere, quemadmodum Moschus, Zibethum ac Castoreum ab aliis producuntur. Alius fimum avium eandem proclamavit. PARISIENSES conjectura ducebantur ad suspicanda insecta, & pro favo apum venditaverunt, a quibus collecta & rupibus maris apposita foret, quam postea saevientes undae avellerent. Quidam existimaverunt aliquam Camphorae speciem, vel arboris cujusdam orientalis lacrymas, in oceanum delapsas, vel fungum maris concretum illud constituere. Chemici hunc igne soluturi nodum, Ambram mineralis esse prosapiae, & e terrae sinu emanare, contenderunt; nam magna ejus cum succino & reliquis bituminibus est analogia, habito respectu ad difficiliorem in menstruo spirituoso solutionem, & ad partes constituentes quippe destillata phlegma praebet insipidum, spiritum acidum, oleum flavum odoratissimum & sal volatile acidum, remanente materia nigra, splendente, bituminosa, ut monent GRIMMIUS & GEOFFROY, NEUMANNUS vero majorem forsan adhibuerat ignis gradum; & ex integra ejus drachma destillata, unicum saltem materiae terrestris granum in retorta remansisse observavit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
