# Amoenitates academicae. Vol. 9 11

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/11

Hisce addendi morbi varii graviditati supervenientes, ut paroxysinus hystericus, paroxysmi calculi renum atque vesicae, colica, alvus obstructa, intestinorum tormina varia, diarrhoeae & dysenteriae, haemorrhoides, abortus saepius praegressus, mola una cum fetu in utero existens. XVI. Quando mulier ex amatorio complexu concepit, quod plerumque & quidem optime fit primis diebus post menses, gravia quaedam symptomata, ut nausea, vomitus &c. illam adfligunt, quae ta men non timemus, haemorrhagiam ne inducant, cum potius resorbtioni partis cujusdam ex semine masculo in sanguinem, quam sanguinis copiae auctae adscribi posse videantur; sanguis enim primo mense non majori necesse est colligatur quantitate quam extra statum graviditatis colligeretur, sub finem vero mensis, item reliquis mensibus, si incidant, omni circumspectione sunt sopienda, ne aucta & continuata haemorrhagiam excitent, quae inprimis illis diebus ac hebdomadibus timenda, in quas alioquin inciderent menstruae periodi. Consvetudo menstruorum tantam habet vim, ut primis mensibus sub statu graviditatis saepe sanguinis fluxum instar evacuationis menstrualis experiantur mulieres, inprimis plethoricae. Hic fluxus quando ex vasis tantummodo circa orificium uteri repentibus provenit, tantum periculi non minatur, ideoque terrorem non incutiat, si modo sequentibus circumscriptus sit conditionibus: ut non a gravi quadam procatarctica caussa inductus sit; ut temporibus solitarum periodorum menstrualium incidat; ut non fluat sanguis tanta copia, quanta extra statum graviditatis consvevit, neque tam longo temporis spatio duret; ut ejus color sit remissior; ut nihil coagulati cruoris, neque fibrae quaedam carneae fluenti sanguini mixta sint; ut sanguis non exeat fluxu impetuoso & quasi per subsultus, sed aequabili; ut nullae tensiones, dolores, pressionesque in dorso, lumbis, inguinibus superveniant; ut orificium uteri tactu exploratum ea parte, quae cavitatem uteri respicit, perfecte sit clausum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
