# Amoenitates academicae. Vol. 9 115

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, AMBROSIACA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/115

Huc merito referendus Moschus, quem RIVERIUS, SCHENCKIUS, FORESTUS, SCHROECKIUS aliique laudaverunt HOFFMANNUS felici adhibuit successu. VAN SWIETEN in suis commentariis Tom. III. p. 437. morbi hujus Moscho debellati mentionem facit, & hunc vi adeo penetranti pollere observavit, ut excreta aegrotantis eum redoluerint. Non ore tantummodo ingestum, sed & clysmate injectum, in convulsionibus exoptatum praestitisse effectum, refert WALL in Philos. Transact. I. c. Hysteria, quae sexum dire vexat sequiorem, a suaveolenti hujus odore recrudescit; levatur vero eodem interne adhibito. Uteroque admotus Moschus hystericas reficere dicitur. Hydrophobia, funestum ut plurimum, sed rarius, laus Deo! in Patria nostra malum, interdum tamen visum. In Ostrobotnia & paroecia Ilmola, anno praeterlapso tempore vernali nonnulli homines, a Lupo rabioso lacerati, hydrophobici perierunt. Laudatur heic Moschus ut efficax prophylacticum ac therapeuticum in vehiculo propinatus spirituoso, scil. Oryzae, Arrak dicto, a JAMES & WALL. Mania Upsaliae anno praeterlapso virum juvenem corripuit, quae, praemissis universalibus, feliciter sublata Moscho Camphorae admisto; VAN SWIETEN laetus testatur, semet vidisse in juvene maniaco pulchrum Moschi effectum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
