Latin
AMBROSIACA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 116
Unproofread scanNot analysed yet
Tussim convulsivam, quae saevus sane atque conper animalcula propagari, tagiosus est morbus, quod tamen ulteriori comhaud plane negandum mittitur experientiae. In hoc malo eundem cum fructu usurpatum fuisse observatores contendunt. Quae odore instructa sunt fortiori, motum sanguinis exagitare &corpus magis calefacere, censentur; ex quo fundamento Moscho ingens competeret vis calefaciens: hinc parcissima saltem propinandus foret dosi. Sed ab hac quoad partem discedimus sententia, acri vim assignaturi calefacientem. Baccae Coccognidii ac Riper Indicum inodora sunt; sed vires exserunt fere igneas, quicunque haec gustaverit, experimenti sui oblivisci nunquam poterit. Moschus ex adverso expers est acrimoniae. Imo antea nominatus WALL absque aestu quodam insequenti hunc saepius propinaverat, semper observans eundem levamen somnumque conciliasse aegrotanti placidum, ac largam effecisse diaphoresin. Qui insimul monet, infra grana sex, se nullum expertum fuisse effectum. Eidem assentit citatus supra Editor of the Nem Dispensatory, qui experimenta instituit in semet ipso. malo dosis est a scrupulo dimidio ad In atrociori integrum. Dantur quoque vegetabilia, quae respectu odoris Moscho sunt analoga; adeoque viribus gaudent similibus, &leviori saltem malo profligando paria reputantur; nimirum Semina Abelmoschi, Geranium moschatum, Malva moschata, Allium moschatum, Lathyrus moschatus. CLXXVIII.