Latin
NONO VOLUMINE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 12
Unproofread scanNot analysed yet
§. XVII. Ex hisce circumstantiis quamvis cognoscamus, non tantum instare periculi, non tamen simus, oportet, tam securi, quin metuamus, ne hic fluxus possit irritare uterum ad evacuandum ea, quae in se continet, ideoque consultius est in hoc casu gravidae praescribere diaetam &medicamenta convenientia. Hoc regimen in eo consistat, ut gravida abstineat ab iis, quae motum sanguinis augere &ad uterum determinare possunt; fugiendi cibi aromate conditi, salsi, fumo indurati, flatumque excitantes; vinum, aliique liquores spirituosi exulent; ab animi adfectibus sedulo caveat gravida; neque venus sub hoc tempore celebretur; quovis mense, duobus ante instantem periodum diebus, venam curet in brachio secandam, quod contiuuetur donec motus sentiantur infantis. Quando sanguis fluere incipit, &animo &corpore in lecto maneat quieta, ac quotidie repetitis vicibus sumat nitrosa, papaverina, leniter anodyna, emulsiva medicamenta, aliaque convenientia. §. XVIII. Ab hoc vero sanguinis fluxu menstruali probe distingui meretur haemorrhagia uteri, quae &sub &extra id tempus, quod menstruae evacuationi respondet, incidere potest.