Latin
HAEMOPTYSI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 120
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione, ex inspectione scilicet sanguinis, detegitur, qui e gingivis fluit. Si e larynge, vel Trachea excernitur, haud facile quidem distinguitur ab Haemoptysi, ob tussim conjunctam, a parca vero copia sanguinis prodeuntis, titillatione, quin molesta sensatione his in locis, peritus facile percipit, sanguinem non e pulmonibus provenire. Si e vasis ventriculi excernitur &per os ejicitur, Vomitum vocant cruentum, a dolore ventriculi praegresso, &ex phaenomenis vomitus, ab Haemoptysi discernitur. Qui in Haemoptysi prodit sanguis, provenit, ut quivis facile perspicit, e vasis pulmonem adeuntibus; utrum vero e venis, an ab arteriis, eo minus a colore dijudicare possumus, cum nulla inter sanguinem arteriosum &venosum notabilis observetur differentia. Triplici autem modo excernitur: aut per rupturam. ῥῆξιν vocant, quae plerumque obtinet; aut per oscula vasorum dilatatorum, ἀναστόμωσιν appellant, quae locum habet, ut videtur, dum excretiones sanguineae retentae Haemoptysin efficiunt, sine subsequente Phthisi pulmonali: aut denique per erosionem seu διάβρωσιν, quae rarissime, si unquam, occurrit, nisi ubi Ulcus adest pulmonem depascens, vel Vomica. Nisi ab hac caussa sanguis e pulmonibus prodit, rutilans is est &spumosus; si vero parca copia excernitur, paululumque in pulmonibus moratur, coagulatus videtur.