Latin
HAEMOPTYSI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 122
Unproofread scanNot analysed yet
III:tia Carnium usus immodicus, acres humores reddit, ut in Cane se ipsum rodente, unde etiam hunc morbum saepius incurrunt Angli, prae reliquis Europaeis carnivori, &ab hoc morbo Phthisin. IV:a Vita inclusa sedentaria, unde debilitantur pulmones tantum, quantum corroborantur a motu sub dio, equitatione, &c. V:ta Spiritus frumenti largior frequentiorque usus in nostris terris Haemoptyseos caussa primaria existit, &quidem a polypis generatis intra vasa bronchialia, unde sit, ut, quemadmodum in Haemorrhoidibus caecis, saepius recrudescat malum. VI:ta Aloëtica sanguinem agitare, evacuationes varias ciere, etiam Haemoptysin, frequens est Germanorum observatio. Quod ad caussas Haemoptyseos occasionales adtinet, sequentes sunt: I:a Interceptae evacuationes sanguineae consuetae, ut haemorrhoidum, mensium, quin &evacuationum arte factarum intermissio. Haemorrhoides quod attinet, bonis cum aegri rebus succedunt Haemoptysi; at si Haemoptysis eas excipit, maxime mala arte suppressas, pessimum est, quale exemplum prostat apud v. Swieten T. 4. p. 46. Quae ab haemorrhoidum parum distat excretio menstrua, feliciter interdum, si suppressa est, compensatur Haemoptysi, uti videmus ex Hoffmanno T. 4. p. 46. Benedicto in Theatro Tabidorum, aliisque; at huic succedaneae excretioni eo minus fidendum, cum haud pauca prostent exempla sinistri eventus. II:a Spasmodicae viscerum constrictiones; &haec est ratio Haemoptoës in Hystericis, Hypochondriacis, quin &Arthriticis, praesertim si accedit nativa corporis dispositio. III:a Violentiores pulmonum nixus sub clamore, cantu, saltatione, cursu, tussi, tibiarum inflatione, ponderumque elevatione, risu &sternutatione. IV:a Vis quaecunque pulmonibus illata, ut contusio, Felic. Plat. lib. 3. vulnus pulmonum, Heister. Chirurg. lib. I. cap. 10.