Latin
HAEMOPTYSI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 126
Unproofread scanNot analysed yet
Avertendo porro a pulmonibus sanguini haud parum conferunt lotiones in alvum immissae emollientes, dum per depleta intestina &relaxata liberior conciliatur sanguini circulus. Prima lotio sale stimulata, bihorio post incisam venam injici debet, dein vero sine stimulo bis de die applicari debent. Sunt qui loco Enematum alternis diebus potionem Mannatam praebent, vid. Tralles de Usu Opii sect. 2. p. 24. Inflammatio &febris praecaventur in primis Venae sectione modo nominata: sed simul potiones diluentes, quales sunt Cremores tenuiores avenae, vel hordei, Decoctum hordei lacte remixtum, interpositis subinde nitrosis, omitti non debent. Si sanguinis sputum his non cederet, ad mitiora properandum est Adstringentia, ut succum Acaciae, Sanguinem Draconis &Terram Catechu. folia Plantaginis, quae mucilaginosis remisceri possunt, ut Consolida majore &radice Salep; si in ancipiti versaretur aeger, ob ubertim profluentem liquorem vitalem, ad ligaturas artuum &fortiora adstringentia progredi licet, ut Alumen, Vitriolum, Oleum Vitrioli, cum syrupo aliquo aut mixtura, quantum lingua fere ferre queat, pulverem stypticum Helvetii, Balsamum adstringentem Pharmacop. paup. Edinb. sed larga copia cremoris avenacei vel hordeacei dilutum.