# Amoenitates academicae. Vol. 9 128

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, HAEMOPTYSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/128

Si Arthritis in caussa est, eadem ad suas sedes revocari debet, ut ei succurri queat. Si phthisici quid metuamus, ad lacticinia, aquasque Selteranas lacte remixtas, aliaque praesidia, in Phthisi imminente commendari solita, progredi licet. Sunt qui hoc in casu laudant Oleum infusum Hyperici. Ut haud exiguum momentum curationis morborum generatim in debito vitae & diaetae regimine ponitur, ita haud parum ad hoc malum superandum confert. Itaque omnia quae aeger bibit, calida non esse debent, sed potius frigidiuscula, vel saltem talia, qualia in cubiculo, in qua decumbit aeger, quodque subtepidum saltem erit, fieri possunt. Immo sunt clari in arte viri, qui frigidam ipsam commendant aquam, ceu summe proficuum remedium ad sistendam Haemoptysin, ut Martinus Ghisi Cremonae, & Ignatius Gervasius a Monte Fulisco Romae, qui etiam in malo graviori spongias aqua gelidissima nudo pectori applicari curavit. vide van Swieten T. IV. p. 40. 41. A spongiis, aqua frigida madidis, scroto applicatis, egregium effectum dudum vidimus in hortulano Academiae Nietzel, gravissima Haemoptoë affecto. Efficacem Medicinam Archiater Caesareus Antonius de Haen per sexennium feliciter secutus est. vide Ratio Medendi T. X. p. 308. Ne, lecti calore exagitetur sanguis, culcitis ex pilis equinis, vulgo Madrass, potius incumbat aeger, quam plumeis. Ante omnia vitet aeger ea, quae validiores pulmonum exercitationes requirunt, & quantum possibile a confabulatione se abstineat, &, si id fieri debet, submissa fiat voce. Spectat huc testimonium Celsi: securitas, quies & silentium non minima curationis pars.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
