# Amoenitates academicae. Vol. 9 131

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, RESRBENTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/131

RESRBENTES QUAS PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE proposuit CAROLUS PETR. THUNBERG Junecopia Smolandus. Upsaliae 1767. Junii 2. n sanguinis humorumque circuitu, illo quidem perenni, consistere vitam, inficias iturum neminem fore, crediderim. A primo enim vitae in foetu initio ad extremum usque halitum, sanguis perpetuo circulo a corde propellitur per arterias in venas, a quibus iterum in cor revehitur, novumque per universum corpus circulum descriVasa itaque sanguifera vel arteriae bere pergit. sunt vel venae; at vero praeter haec sanguinem vehentia, aliis quoque insuper vasis corpus instructum voluit benignissimum Numen. Horum officium est chylum & lympham vehere atque oceano sanguinis infundere. Haecce vascula in Mesenterio Lactea, alio locata Lymphatica vel Aquosa audiunt, ac vere sunt Venae Resorbentes, etiam Absorbentium & Inhalantium nomine nuncupatae. Resorbtio in corpore humano ab illis usque temporibus, quibus ad liquidum perducta est circulatio sanguinis, nota omnino ac indubia fuit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
