# Amoenitates academicae. Vol. 9 132

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, RESRBENTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/132

A morte humanum cadaver si aperueris, fumi instar ex omni parte vaporem, in aquam dein coëuntem, exhalare perspicies, qui partibus, quibus adest, lubricandis inservit, atque quo minus concrescant, impedit; ea namque est omnium in corpore humano partium indoles, ut, quamprimum nullus sese interponat humor, invicem continuo connascantur. Verum nimia copia collectus noxam non potest non inferre, variorumque morborum fomes evadere. Hinc enim Hydropes varii, ut Hydrocephalus, Hydrophthalmia, Hydrocele, Leucophlegmatia, Anasarca & Ascites, ortum suum habent. Aqua pericardii, cujus est ejus cum corde coalitionem avertere, si ex diminuta vel omnino sublata resorbtione ad libras abundare licuerit & injusta mole congeri, Hydropem certe pectoris inducit. Ne vero aquula haecce nimia copia peccet, resorbeatur necesse est, per venulas aquosas, & sanguini rursus reddatur. §. III. Omnis per has etiam venas resolvi debet inflammatio; sanguinem enim extra sua vasa protrusum iterum recipiunt hae venulae, atque adeo resolutioni favent. Eodem omnino modo, si inflammatio solvi nescit & in abscessum abit, puris per hasce venas ad sanguinem via est, unde Hectica oritur febris.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
