# Amoenitates academicae. Vol. 9 133

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, RESRBENTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/133

Par quoque ratio est cum omnibus Atheromatibus & steatomatibus, scirrhis & vomicis, febre vel motu sanguinis vehementiori solutis; per has namque venulas pus resorbtum cum sanguine miscetur, & per varias vias, ut per alvum, urinam, alias exitum quaerit. Sudor, si copia expulsum non absterseris, hasce per venas retrograditur. Adipem per oscula harum venarum patula intrare, dubitandi locus non est. Is enim ut in cellulosum textum ex arteriis deponitur, ita a venis resumatur, necesse utique est. Utilitas ejus certe non vulgaris est; singulas nempe partes circumvestiens discrimina eas inter servat atque tuetur, & media hac sublata intercapedine, omnia coalescunt, cutis cum musculis & musculi invicem, nec non ipse demum motus prae ariditate membrorum deficit. Si contingat diutius protractam pati famem vel moveri fortius, unde quassatur & liquidus redditur, per has venulas resumitur, & in alimentum cedit; quod variis in animalibus videre licet, maxime vero patet in Bradypo, qui tardum admodum animal, ab una ad alteram tantum arborem iter faciens ad sceleti usque formam emaciatur. Nobiliss. DE HALLER mentionem injicit pueri, cui ad mortem solum evitandam exhibebatur cibus, & ad sceleti macilentiam redactum fuisse affirmat a). Hinc reddi debet ratio, cur illi, qui morbis detineantur acutis vel diuturnioribus, valde emaciati evadant. a) Element. Physiolog. corporis humani Tom. I. p. 43. Ejusmodi re quidem ipsa dari venas resorbentes, abunde evincit Generosiss. Arch. & Eques ROSEN V. ROSENSTEIN b) & existentiam earum in intestinis Celeb. Prof. GOTSCHALCK WALLERIUS c), nec non ex dictis supra patet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
