Latin
RESRBENTES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 135
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &,qui scirrhosa materie repletas &in Ascite turgidas has venas invenerint k). VI. Gloriam invenisse haec vasa Varii sibi vindicarunt. Vetustiorum quidem temporum machaoniae artis Cultores non omnino eadem ignorarunt, sed perexigua tantum vestigia reliquerunt, &neque nomen eis imponere ausi sunt, neque utilitatem eorum &damnum seiverunt. Inter recentiores, qui &de palma sat vehementer dimicarunt, sunt OLAUS RUDBECKIUS atque THOMAS BARTHOLINUS, ambo coaevi. Sed &plures &majoris ponderis sunt, quae pro RUDBECKIO gloria hac vindicanda pugnant, rationes. Ei adhuc juveni &Leidae studiorum gratia vitam agenti, felici casu, 1650 ductum thoracicum &cisternam chyli detegere contigit. Atque haec inventi palma ut RUDBECKIO praeriperetur, prae aliis imprimis nuper nominatus BARTHOLINUS omnes facile nervos intendit, &sese non modo inventorem proclamavit, sed BOGDANI etiam insuper contra RUDBECKIUM calamum erexit. At nihilo tamen minus RUDBECKIO suus constat honos, prius vascula haec invenisse; ejus enim, quae publici juris factae sunt observationes, descriptiones h) Moebius obs. 6. i) Element. Physiol. Tom. I. p. 167. k) Duverney apud D. Tauvry Anat. raisonnée pag. 114.