# Amoenitates academicae. Vol. 9 135

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, RESRBENTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/135

Sunt &, qui scirrhosa materie repletas & in Ascite turgidas has venas invenerint k). VI. Gloriam invenisse haec vasa Varii sibi vindicarunt. Vetustiorum quidem temporum machaoniae artis Cultores non omnino eadem ignorarunt, sed perexigua tantum vestigia reliquerunt, & neque nomen eis imponere ausi sunt, neque utilitatem eorum & damnum seiverunt. Inter recentiores, qui & de palma sat vehementer dimicarunt, sunt OLAUS RUDBECKIUS atque THOMAS BARTHOLINUS, ambo coaevi. Sed & plures & majoris ponderis sunt, quae pro RUDBECKIO gloria hac vindicanda pugnant, rationes. Ei adhuc juveni & Leidae studiorum gratia vitam agenti, felici casu, 1650 ductum thoracicum & cisternam chyli detegere contigit. Atque haec inventi palma ut RUDBECKIO praeriperetur, prae aliis imprimis nuper nominatus BARTHOLINUS omnes facile nervos intendit, & sese non modo inventorem proclamavit, sed BOGDANI etiam insuper contra RUDBECKIUM calamum erexit. At nihilo tamen minus RUDBECKIO suus constat honos, prius vascula haec invenisse; ejus enim, quae publici juris factae sunt observationes, descriptiones h) Moebius obs. 6. i) Element. Physiol. Tom. I. p. 167. k) Duverney apud D. Tauvry Anat. raisonnée pag. 114.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
