Latin
FEBRIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 148
Unproofread scanNot analysed yet
dicta febrifuga, tamquam ad sacram nos confugere debere anchoram, quibus tamen, si priora omne curationis absolverent opus, ut minus necessariis, commode carere possemus. Quid, quod, metus recidivae post febrem specifico curatam, unico, vel mitissimo dato remedio purgante, mox imminet, quae morbi reversio, nunquam certe esset pertimescenda, si fomes &caussa mali, ope evacuationis alvinae, tota quanta expelli posset. Mecum hac in parte conveniunt Celeb. Viri Sydenham l), van Swieten m), Senac n). §. III. In SPASMODICA systematis nervosi affectione, legitimum febrium intermittentium ortum &fontem, alii posuerunt, in arte salutari, viri clari. Veteres dudum in eandem incidisse opinionem,