Latin
BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 149
Unproofread scanNot analysed yet
Besancon etiam ab aciditate sanguinis, nervosum succum credit infectum iri q); &Cole demum, caussam latitare autumat in nerveo succo, nescio qua ratione, depravato unde primo in partium fibrosarum intervallis lancinatio &rigor, deinde iis acribus particulis, in sanguinem receptis, calor succedat r). Futiles vero hae omnes explicationes, non nisi vanas suorum Auctorum sapiunt conjecturas, meque ad ea jam properare incitant tempora, in quibus scientia nostra majoribus inclaruit luminibus; Immortalem, loquor, BOERHAAVE, ejusque Commentatorem illustriss. VAN SWIETEN, Ir. HOFFMAN, S. SCHULZE, J. Th. ELLER, J. de GORTER, Chr. G. LUDWIG, nostrumque b. m. S. AURIVILLIUM, qui omnes, pro vindicanda febrium intermittentium origine a spasmodica nervorum constitutione, desudarunt. Variis, sententiam suam defensitare conati sunt argumentis, ad quinque tamen commodissime referendis, quorum jam, sequenti ordine, mentionem inferre lubet. Notarunt 1:0 Febres hasce saepissime ab affectibus animi fuisse excitatas s); 2:0 subitos, insignesque animi motus, quandoque febres sanasse intermittentes t); 3:0 Paroxysmos interdum cum conp) de morbis abstrusioribus, Tract. I. de febr. intermitt. q) Nouveau traité des fievres, où l’on explique la cause &la nature de ces maladies, &c. r) Nova hypothesis de febr. intermitt. Lond. 1693. s) Ejusmodi refert Exemplum v. Swieten in suis ad Aphor. 755. Commentar. &Tralles usus opii sal. &nox. S. II. 1) van Swieten loc. citato. convulsionibus invasisse aegrotantes u); 410 Eadem, quae in epilepticis laudari solent affectibus, remedia Antispasmodica, in his febribus praeclaro se gessisse usu; e. gr. Ol. animale, Cajeput, (Melaleucae Leucadendrae) Cornu Cervi; Theriaca; Pilulae Wildegansii, ceteraque Opiata.