# Amoenitates academicae. Vol. 9 153

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/153

Attractioni vero, qua humiditatem aëris, poris apertis, avidissime recipit corpus, suam debet haec suppressio originem. Particulas aëris, sive mere aqueas sive noxiis inpraegnatas effluviis, a corpore attractas, cum sanguine demum commisceri, corporis probat hinc auctum pondus d), sanitatemque ab his, corpori alienis saepeque inimicissimis, alterari particulis, tam sana a priori demonstrat Theoria, quam communis a posteriori testatur experientia. Etenim, a loco calidiori in frigidiorem delati, mox toto exhorrescimus corpore, & ab aura frigida, in partem corporis calore artificiali humentis, cujus tum pori sunt patuli, per rimam parietis vel fenestrae, agente, pars haec frigus passa rigescit, cum dolore saepe maximo ex actione subjacentis musculi, & febri, vespere tamen exacerbante, licet leviori. Sic etiam novimus, a levissima quamvis pedum refrigeratione tempestate humida, dum antea incaluerint, nos Coryza mox affici interdum pertinacissima. His omnibus c) Transspirationi impeditae febres intermittentes suam debere originem, probare adnituntur Francisc. Home in Institut. Medic. p. 85. 86.; Ph. Fermin Instruct. importantes au peuple sur l’Oeconomie animale T. I. p. 195. 196. Acta R. Acad. Scient. Suec. Vol. XVI. p. 277. Huxham de febribus p. 48. d) Experimentis hoc paret Cel. Keillii, pluries accuratissime institutis. Cfr. Ejus Aphoris. 45. 46. 48. omnibus in casibus, aër in corpus nostrum immissus, non nisi ratione frigoris, vel etiam humiditatis conjunctae, accusari potest horum malorum caussa; in aëre vero nosmet ambiente, multas, diversissimae naturae, hospitari particulas, acidas, putridas, &c. quis iverit inficias?

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
