Latin
BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 156
Unproofread scanNot analysed yet
Pro vario tamen horumcunque in corpus humanum agendi modo, quo vel sordidos evacuent humores, vel fluidas permutent, firmasque roborent partes, ad binas ea generatim referre Classes consultum duxi, quarum altera remedia comprehendet EVACUANTIA, medicamina vero altera, nuncupari sic solita CORRIGENTIA s. ALTERANTIA complectetur. Omnia autem, tam auctoribus celebrata, quam ab insulsa plebecula decantata remedia anilia, a recta saepe medendi methodo alienissima, non est, quod me allaturum fore, exspectet quisquam, cum supervacanei prorsus &inexhausti, limitesque dissertationis multum exsuperantis, hoc esset laboris opus. §. VII. ci. Ea. EVACUANTIA. Horum merito ducunt agmen I:0 EMETICA, quibus tempestive adhibitis, ab omni retro antiquitate constat, febres intermittentes in primis quasi incunabulis, fuisse jugulatas. De tempore, quo optimo cum successu propinari debeant haec praesidia, non aeque convenit inter Medicos scriptores. Aegrotis eadem ita porrigenda esse suadent Sydenham &Boerhaave f), ut effectum mox ante febris accessum exserant. In ipso paroxysmi momento, eadem felicissimo cum eventu, dari commendat Alex. Thompson g), viginti annorum doctus experientia. Maxima cum cuphoria, vomitum f) Aphorism. 759. g) Medical Essays T. IV. p. 407. mitum ciens medicamentum, in limine horroris &caloris, se dedisse testatur explorata &certa fide cum Celso, Grainger h). Laudat denique vomitoriorum usum Pringle i), paroxysmo finito, qua methodo semper ei successit emeticis has sustulisse febres.