# Amoenitates academicae. Vol. 9 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/16

Restat jam, ut paucis etiam tangamus haemorrhagiam, quae sub ipso partu accidere solet; cum vero nullus partus accidat sine aliqua sanguinis effusione, jam repeto, quod antea monui, me non aliarum suscepisse tractationem evacuationum sanguinis, nisi illarum, quae cum periculo sunt conjunctae. Attamen ut hae, quae terrorem injicere debent, eo melius a reliquis dignoscantur, haud alienum esse credo, paucis dicere, unde sanguis, qui sub partu naturaliter effunditur, suam ducere possit originem. §. XXIV. Cum gravida novem a conceptu complevit menses & ad terminum gestationis pervenit, incipit uterus spasmodica constrictione deorsum urgere ovum, fetu & aquis repletum, quae actio adjuta motu voluntario inspirationis auctae a matre ipsa sensim aperit orificium uteri, unde ovum adpressum ad latera hujus orificii non tantum mucum magna quantitate ex sinubus mucosis in cervice uteri sitis, sed etiam comprimendo vasa per cervicem repentia ex illis sanguinem exprimit, qui cum muci copia mixtus praebet signum, orificium dilatari, partumque brevi instare, ideoque occasionem praebuit Gallis adpellandi hanc mixturam sanguinis & muci, les marques, Germanis die zeichen.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
