Latin
BORELLUS, J. JONES, BESANCON & G
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9 166
Unproofread scanNot analysed yet
Caute tamen cum his mercari, decet, oleis empyreumaticis. Etenim, sint tibi primae optime repurgatae viae, ante quam eorum efflagites usum. Remedio etiam assumto, omnis evitetur strepitus atque tumultus, qui somnum, cui jam indulgere debet aeger, aliquo modo arcere posset; experientia enim testatur, aegrotantes, quibus, ab hujus pharmaci usu, contigit se dedisse quieti somnoque placido prorsus vegetos &nil mali persentientes evigilasse. A justo majori dosi assumta, in furorem vere maniacum brevi incidisse aegrum, febris tamen cum solutione, retulit Generosiss. PRAESESt). Quae de Oleo jam speciatim dicta sunt Animali atque Cornu Cervi, de alio etiam valeant oleo destillato, Cajeput dicto, cujus utendi methodus atque cautelae sunt eaedem. Plura, qui ex penu remediorum sudoriferorum desideraverit suppetentia, Joh. Henricum adeat Lange, in libello antea citato u), ubi catalogum inveniet horum sat amplum. 5:0 DIURETICIS etiam remediis febrem tollere intermittentem, visum fuit nonnullis. In hanc incide5) R. A. Vogel Mater. Medic. p. 78. *)Amoenit. Academic. T. I. p. 19. u) Tentam. de Remed. domestic. pag. 113. 122. 126. 137.