# Amoenitates academicae. Vol. 9 17

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9, NONO VOLUMINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-9/17

Saepe etiam accidit, ut sub quovis dolore major quantitas sanguinis, vel dilutioris vel etiam coagulati, evacuetur, qui etiam ex arteria quadam majori in orificio uteri rupta a capite infantis premente provenit. Haec profluvia sangvinis, si nullae causae praegressae praebeant suspicionem solutae ab utero placentae, & si dolores inde non minuantur vel cessent, nihil incutere debent terroris, cum sistantur penitus increscentibus doloribus, fetuque urgente. §. XXV. Ab hisce & periculo & vehementia longe distat vera haemorrhagia uteri, circa tempus instantis partus ingruens, cujus apud auctores artis obstetriciae fit mentio n). Nemo vero meliorem ejus dedit descriptionem qua causas, signa & curam, quam noster von Horne. Reliqui omnes causam hujus haemorrhagiae constituerunt in placenta ab utero soluta, illaque devoluta ad uteri orificium, unde vasa uteri ob fetum contentum & distendentem se constringere non valentia sanguinem jugi fundant fluxu. Nisi ita placuisset Deventrio hypothesis illa de obliquitate uteri, & quod sedes placentae nullibi esset, nisi in fundo uteri, certe videre potuisset, lapsum n) Ut apud Manningham compend. artis obstetr. p. m. 74. La Motte Traité complet des accouchemens ob. 230. 231. 232. 233. Deventer. cap. 31. Dionis libr. III. cap. 24. Just. Siegmundin. Brandenburgische. HofWehemutter cap. 6. Joh. von Horn in tractatu suo, cui Titulus: Den Swenska wäl öfwade Jord-Gumman libr. I. cap. 17. & libr. II. cap. 28. ut & in ejus Ziphra & Pua Part. I. cap. 7. Tom. IX.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 9. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
